EPIGONI dicti sunt authores secundi belli Thebani

EPIGONI dicti sunt authores secundi belli Thebani
EPIGONI dicti sunt authores secundi belli Thebani
quasi fetus illorum, qui primum confecerant bellum. Graece ἡ γονὴ soetus appellatur, et qui post gignitur, Ε᾿πίγονος. Inde Eutipides Tragoediam hoc argumento compositam Epigonos seripsit. Sunt qui existimant, Epigonos apud Strabonem esse populos, a quibus fabulae nomen inditum sit: cum Epigoni dicti sint generali vocabulo omnes illi, qui ex diversls populis conslati secundum bellum Thebanum, duce Alcmaeone, confecêltunt. Na, ex Statii lectione notum est, bellum Thebanum primum, et nomina Ducum, qui in eo loco occubuêrunt; quorum filii ut mortem parentum ulciscerentur, decennio post communi consilio contra Thebanos iterum, arma movêrunt, qui accepêrunt responsum ab Apolline, eam se civitatem expugnaturos, si alcmaeonem Amphiarai fil. Imp. fecissent. Igitur Alcmaeon exercitu ex Graecia collecto contra Thebas duxit copias, acerrimaâque commisâ pugnâ victoria potitus est, et thebae captae, ac dirutae sunt, Tiresiâ caeco abducto, et filiâ eius Manto Delphos missâ, ut Sacerdos Phoebi esset. Euseb in Ann. 817. Abrahami, Pausan. Diod. Hygin. etc. Epigoni etiam dicti sunt successores Macedonum veteranorum, qui sub Alexandro Mag. ex Asiaticis feminis sobolem suscepêrunt. Hoc Rex Paterna stipendia contrahere voluit Supplem. Curt. l. 10. c. 4. sicqueve vocavit, ut militiê Macedonicâ quasi in perpervum stabilitâ, aetate aut vulneribus fessi captivi subinde a posteris suis, hoc enim sunt Epigoni, exciperentur. Quod Veneti hodie imitantur illustri beneficentiâ, in omnium, eorum, qui vel toga vel sago utliem Patriae operam praestitissent, liberos utiusque etiam sexus, uti Camerarius docet Horarum Subrisio Cent. 2. c. 56. quem vidisse operae pretium erit. Plura Vide apud Cl. Freishen. Not. ad Supplementa Curtiana. Aliquid quoque infra, ubi de Septem Ducibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”